Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/340

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

a ciuibus ad ignem suburbijs. Hora fere vna sol ab occasu aberat, cum subiectus fuit per puerum e ludo literario parochiae aliquot imperialibus persuaso domibus primum portae Haliciensi vicinis, deinde per alios caeteris; ex omni parte vrbis flammabant suburbia totamque vrbem infesta luce illustrabant. Et nisi ante aliquot diebus et iisdem etiam noctibus, quibus ignis suburbia deuorabat, tecta ciuitatis frequentibus imbribus immaduissent, vrbs prope conflagrasset. Triduo integro ipsa ciuitas in aedes suburby grassata est, cum interim remotioribus quoque aedificys hostilis flamma non parceret. Inter haec quarta fere hora noctis, cum se ad portam paruam a tergo collegii nostri sitam aliqua plebs inter medios ignes profuga reciperet, etiam aliqui Kozakorum illorum vestigys insistentes sese in eam ingerere volunt, et licet agniti acriter exoneratis sclopetis ex vallo arcerentur, nihilominus tamen per murum, qui ad fossam ducitur, demisso corpore ad pontem festinabant. Sed cum aduertissent portam plebi etiam illi non patere et a frequenti bombardarum explosione metuerent, in plateam, quae in hortum nostrum ducit an potius in aulam m. d. Głogowsky, sese receperunt, ex qua, antequam concepisset ignem, frequentes suorum sclopetorum vibrabant globos. Iam vero magna pars illorum aedes patrum Carmelitarum calceatorum accuparat 400-que prope, vt ex numeratis constat cadaueribus, vary status homines et inter illos religiosos trucidarat; quos vt inde expellerent ciues, tormentum solito grandius in aggere ad portam Haliciensem et pp. Bernardinos sito monasterio illi opposuerant. Sed nihil egerunt, non ante enim, quam omnia vastassent et demum totum aedificium igni incendissent, inde pedem extulerunt. Interim toto illo tempore, dum haec circa portam Haliciensem agerentur, alyae partes suburbiorum ysdem caedibus et periculis succumbebant. Arx Summa trucidatorum cadaueribus tota clrcumuallata, multi enim e plebe illa vicina in eam sese recipiebant, quos hostium gladius aut intercipiebat aut sub manibus assequebatur. Sed et in ciuitate ipsa fuit plebis ingens consternatio ac praecipui feminarum magnisque clamoribus et lamentis domus, plateae, maximi aedes sacrae complebantur, in quibus noctes diesque constanter confertissimus permanebat populus, si forte diuina iustitia ita exigente sibi moriendum esset, non alibi quam in templo vitam profundere desiderantium. Ea nocte medium valli duo e nostris patribus icunouilam (sic!) s. Stanislai Kostka deferentes circumierunt, in quo propugnatores optime animatos spectauerunt. Eo autem ordine collocati excubabant: A porta Cracouiensi ad portam patrum Carmelitarum excalceatorum paruam oppositam