Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/343

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

eius ductores princeps euasit, cum alias esset rudis paganus nunquamque vllam nedum Zaporoviensem militiam tractasset, nec nisi deletis cum Potocio castris nostris arma cum rebellibus assumpsit adscitis in societatem multis ex Vkrainensibus agris insolentiorum rusticorum turmis.

Postquam autem illuxit, ad aedes s. Stanislai magno numero Scytharum Kozakorumque agmina concurrere, quo conuentu pene exanimarunt vrbem, quamquam non propugnatores in vallo vtpote paratos ad excipiendum illorum impetum. Tibicen vna cum praecone, qui per singulas plateas proximum periculum denuncians (vt alias etiam faciebat) in vallum omnes euocabat viros, cum ad initium 2-di sacri in foribus nostri templi horrendum intonuisset classecum, ita omnes exterruit, vt nonnisi gemebundus muliebris sexus remanserit in templo viris omnibus in vallum properantibus. Omnium erat sensus et expectatio, quod similem hesterno in portam Cracouiensem facturi essent impetum, praecipui cum pulsato frequentius in ecclesiis graecis et latinis Campanarum aere se conuocarent. Vidi in vnum conuocare. Nihil tamen fauente Dei gratia cum atten[tas]sent, agmina post aliquot horas, soluerunt.

A meridie nostrorum quidam audaculi e vallis bis excurrerunt in hostem. Primum quidem in plateam pp. Carmelitarum calceatorum, ex qua vagabundos eiecerunt Kozakos, sed hi, cum animum et numerum collegissent, grauiores nostris fuissent, nisi se maturius in vallum recepissent, aliqua tamen victualium secum e vicinis domibus importarunt, illaesi omnes praeter vnum, qui glandem plumbeam in femore receperat, ex eoquc vulnere paucos post dies occubuit. Altera excursio fuit exitu feliciori e vallo Arci Supremae opposito. 30 circiter nostri egressi erant, quibus etiam sese aliqui Iudaeorum adiunxerant, ibi irruerunt in Kozakos multamque fecem rusticorum aedes s. Benedicti depraedantem, e quibus eiectis omnibus aliquos trucidarunt praedamque plerisque eripuerunt. Demum vnum Kozakorum virum grandem et robufetum viuum in duitatem adductum Magistratui, vt erat cum hasta poloni equitatus captus, reddiderunt. Is subiectus equuleo confessus est Chmielnicium cum 20.000 m. accessisse, Tokaibeium 15.000 Scytharum adduxisse, Sultanum cum alys 15.000 prope diem adesse. Praeterea Kozakorum 12.000 cum tormentis in oppido Busk propter incommoditatem itineris haesisse. Iisdem horis pomerdianis duae Ruthenae veneficae in medio foro a plebe interfectae sunt, mater scilicet et filia. Haec vulgi in se animos prouocauit ideo, quod