Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/344

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

audita sit post necem matris suae dixisse in haec verba: Matrem quidem meam occidistis, sed ego longe plura calleo. Puella erat annorum 12.

Praeterea sub idem tempus in Arce Superiori 20 fere Kozaci occisi sunt, qui cum plebe Ruthena missa ex arce allatum aquas de fonte ad radices montis posito in reditu arcem ingressi sunt Ruthenis dissimulantibus. Nihilominus tamen statim vnus Ruthenorum rem tribuno aperuit, qui sine mora in illa multitudine diligenter quaesitos cum deprehendissent, omnes sclopetorum glandibus confecit.

Properante iam ad occasum die misit Chmielnicky proprio motu ad Magistratum fecialem, qui testaretur se ab armis et oppugnatione vrbis cessaturum, si vellet secum transigere. Agitata legatio a Magistratu factaque deliberatione missus est a. r. p. Hączel olim noster professus dimissus, qui vitro ad id suam operam contulit, vt mentem eius in transigendo exploraret et vere, ne ipse praesens adesset (nam adhuc a multis eius in dubium vocabatur aduentus), intelligeret, si quidem illum de facto et de facie, vt passim iactitabat, nosset; additus illi erat vnus ciuium. Nec multum apud eum morati has ab eo componendae pacis tulerunt conditiones: Extraderentur sibi Iudaei omnes et darentur 200 millia aureorum, idque postridie mane, alias se facturum cum ciuitate id, quod Deus sibi mandaret. Haec ille verba siue loquens siue scribens inter tractandum solebat inserere. Super his ad mediam prope noctem inter consules in curia deliberatum est. Nocte demum intempesta aliquot insultus a Kozacis facti ad eandem vt heri partem vrbis, sed facile semper repressi. Iam autem paulo ante duo e nostris patribus illa nocte imaginem b. Kostka per totum in circum vallum deduximus excubys patrocinium huius diui commendantes.

Postridie sub aurora coacta a consulibus generalis delibertatio, ad quam rogata est vniuersa praesens tunc nobilitas, capitulares, qui ab vrbe non discesserant, et religiosi; pro nostro r. p. Rectore aderant duo patres. In ea deliberatione exposita sunt legationis Chmielnicianae puncta per proconsulem vrbis Dolezynsky. Inde dici coeptae ex ordine sententiae, in quibus vix dumr processum est, cum aduentus legati Chmielnicy denunciatur. Admissus is in medium literas sui ducis Magistratui reddidit admonens, vt quam primum ys rescriberetur, alias se de capite periclitari, nisi post horam rediret etiam non expectato responso. Literarum idem sensus, qui et per a. r. p. Hączel sensus relationis, praeterquam