Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/347

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

Hodie Arx Summa hucusque generose defensa prodita a Ruthenis ibi plurimis. In praesidiarios illos, qui ad cratem portae primae excubabant, cum irruissent magno impetu, concussa sera pensili portam aperuerunt, Kozakos immiserunt, qui 30 praesidiarios interfecerunt ad portamque posteriorem festinabant. Praefectus praesidiariorum illos ab ea fortiter remouit, sed cum vidisset nihil a quopiam in rem arcis, a porta recepit se in arcem mediam, per quam transiens ad turrim, quae spectat aedes d. Georgii graeci ritus, fenestra, ad quam tormentum tunc stabat, dilatata cum suis reliquis egressus hinc et inde sclopetorum explosione remouens hostes euasit ad fossam et inde ad vallum ciuitatis. Hostes autem aperta porta secunda in Arce Superiori saeuierunt in plebem occidendo et vinciendo, tormentorum tamen nullum acceperunt.

15. Hostes nostris familiariores redditi, cum eis amice collocuti, illos, qui victualia quaesituri ex aggere se demittebant, monebant, cauerent ab aedibus Stanislai, quod ibi Scytharum esset statio. Adducebant ad fossas boues, oues, olera pretium ab obsessis petentes pecuniam crematum folia tabaci. Eam tamen familiaritatem illorum grecam plerique experti. Abductos enim specie emendarum rerum nudos spoliatos dimittebant, interficiebant, Scythis vendebant. Adducebant et captiuos, pro quibus pretium reportabant. Atque ea fuit ratio cum illis conuersandi, antequam ab vrbe discederent.

[17]. Lytrum corrogatum missum illis 7, addita tria vasa argenti. Sicque etiam Glowacki vrbe excessit, vir magnarum virium sed helluo, nobilis, glande etiam ad Pilaukam percussus ex eoque claudicans. Eodem die Chmielnicius postulauit vasa 12 pulueris nitrati, 4 maszas communes plumbi et restis trahendis tormentis, sed contentus aliquo restium numero.

19. Kozaci frequentes cum vrbem ingrediuntur, postulauit ciuitas, vt ab vrbe prohiberentur ob metum alicuius ab ipsis periculi aut tumultus praesertim ab ebrys. Mane itaque per tibicinem denunciatum Chmielnicy, excederent ex vrbe, quicunque isthic essent. Denuntiatio illa parum valuit apud gentem barbaram.

[20]. Ergo d. Wachlowicz consul ciuitatis cum alys adit Chmielnicium securitatem vrbi impetraturus, sed in hospitio illum non reperit, subtraxit se consulto, ne cum ciuibus de securitate tractaret, eo quod Toka Bei auarae suae gazae illo iytro nondum satisfecisset, itaque absens voluit ciues committere cum Tokai Beio. Quocum ciues agere cum coepissent, obstinatum suum in summa lytri animum furibundus testatus est. Redditum illi pretium in vnum