Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/348

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

compendium deductum omnium rerum, quod erat sexcentorum millium florenorum, sed ille postulauit se edoceri de singularum rerum pretio praesertim in pannis praetiosioribus et serico, praeterea voluit se praesente ponderari argentum, nec facile se ab ea mente auelli passus fuisset, nisi Armenus quidam d. Wachlewicz perpetuus comes Scythicae linguae peritus ei dissuasisset fide sua vtpote mercatorio interposita.

21. Ad complementum lytri missae sunt Chmielnicio 18.000, neque enim ante in aere signato acciperat.

Sequentibus inde diebus turmae Kozakorum et Scytharum ab vrbe remouere visae sunt.

24. Peruigilium fuit beati Stanislai Kostka solemnitatis et dies, quo Chmielnicius promiserat se obsidione soluturum duitatem. Mane itaque, cum antea plerasque iam praemisisset cohortes, mo-uere coepit exercitum Zamoscium versus. Egressus e suburbys duos proximos occupauit. montes ad viam, quae ducit ad Sokolniki. Apparebant vexilla in vno monte 7 et in alio 8, quae illum opperiebantur. Hora igitur 3-tia a meridie, vt condixerat cum ciuibus, in signum sui discessus septem exonerauit tormenta, quorum statio erat in cliuo montis proxime oppositi aedibus sacris d. Petro, in cuius vertice eminet ecclesia graeci ritus Czesnoho Chresta. Sole demum cadente tria exonerauit tormenta, quorum globus vnus dicitur armamentarium ciuium pulsasse, alter lapideam illmi Archiepiscopi. Haesit tamen vlterius Chmielnicius licet se iam pharetrae et itineri accinxisset, quod solito plus ad hilaritatem biberit vexillaque illa, quae illum expectabant, in vicinas suburby aedes descenderunt. Vesperi insolitis coeperunt depascere suburbia Ignibus.

25. Dies b. Stanislai Kostka solennis; populum habuimus, vt protunc haberi potuit, satis frequentem. Prae ignium autem frequentia, quibus conficiebantur suburbia, tota ciuitas fumo quasi densissima nube obducta fuit, maxime a porta Haliciensi, quae non tam Kozakorum quam Ruthenorum liuor et odium nutriebat. Vexilla eadem eo quo heri loco expectantia diutius Chmielnicium mouerunt in villas vrbi vicinas noctem sequentem in iis transactura Chmielnicio Leopoli liberalius Baccho indulgente.

26. Mane Chmielnicius abijt relictis in duitate obsidibus Kozakorum 4. Plebs famelica passim e duitate egrediebatur suburbiaque oberrabat pabulationi intenta. Emissa etiam fuit ex vrbe aliqua manus peditatus a ciuibus, quae compesceret reliquias hostium aedes igni absumentes, quorum aliqui etiam occisi.