Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/349

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

27. Omnia iam tuta videbantur. Hora tamen 2-da noctis omnes, per ordinem ciuitatis turres grandiores exonerarunt fistulas ct aggeres tormenta.

28. Sono edito horologia coeperunt suas signare horas.

31. Portarum vna aperta est.

6-ta 9-bris a Chmielnicio venit vna Kozakorum turma cum literis ad ciues, vt r. p. Hączel quam primum sibi mitterent, testatusque est se vehementer dolere, quod hucusque Leopoli haeserit, nec se comitatus fuerit, vt praemiserat, si quidem oratoris munere ad Serenissimum ab eo functurus erat, quamque ille prouinciam non inuitus susceperat. Praeterea postulauit, vt eos sibi, quos tenerent obsides, redderent et alios eorum in locum reciperent. Tenebantur autem a duitate obsides 4: Lazarko nepos Chmielnicy ex sorore vir aliquot linguarum peritus, Michailo, lwanko et 4 potius famulus illorum. Substituebatur autem in locum horum Wasil, quem vt pote ebriosum, furiosum, turbulentum ciues detrectarunt recipere. Misso itaque Lazarko nepote eius cum a. r. p. Hączel caeteros detinuerunt et ipsum Wasilum. Quibus tamen 13 9-bris duitas se liberauit addiditque illis ciuium aliquot et 40 sclopetarios, qui eos Sokalum vsque deducerent, illo enim redibat itinere Chmielnicki Zamoscio.

Illud etiam addo: militarem tesseram a Chmielnicio suis datam „Strach Bozy“; ad distinctionem a Scythis suos mantilibus ex vno humero in alium defluentibus notasse, velut mos est rusticorum in solennitatibus genialibus. Nunquam in eodem Chmielnieium pernoctasse, sed per vices mutasse. Ciuitas vero tota lachrymabunda continuum sese expiabat confessionibus, lapideas suas imaginibus b. Virginis et b. Kostka quasi obarmarant ex instinctu nostri concionatoris in cathedrali.

De Kozacorum barbarie cogitari non potest nec exprimi, nec de numero ab ipsis occisorum. Pagorum vastatio summa, nihil de alys, ad quator milliaria vbique exusti. Nostri aly penitus igne sublati, aly in direptionem hostium et nostrorum subditorum Ko-zacis peiorum cesserunt. Zimna Woda de tota cum subditorum casis, quae ex muro erant, manserunt duo, maximè porta et fornix. Tuguria subditorum nulla manserunt. Subditos illius plerosquc cum liberis receperat collegium aluitque toto obsidionis tempore, sed y soluta obsidione febribus et lyenteria communi morbo omnibus absumpti sunt. Rzeczycany simili corruerunt calamitate, nec nisi campum, vbi stabant, signant suis ditionibus. In Podciemno sola porta aulae mansit, exusta omnia et iam subditorum tuguria, simi-