Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/352

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

rum pauperum fame confectorum numerum, auxit etiam ciuium ad eos reficiendas munificentiam. Donec serenissimus Rex immortalem vindice ferro de hoste consecutus victoriam Ubertatem fortunasque-omnium Regni ordinum fusa fugataque Orientis nunquam hactenus visa multitudine barbarorum postliminio reuocauit... Serenissimus vero vrbem ingressus cum regali plane munificentia nostrorum instinctu primum collegio 330, dein omnium pauperum indigentiae liberalissime subuenit, Domos item religiosas et xenodochia reducta ex castris annona reficiens. Cum vero intellexisset non paucas in hoc vrbe esse viduas nobilium a Kozacis per tot annos occisorum fortunis omnibus exutas plurimosque inopum ab extrema fame morti proximos eleemosynam pecuniariam in procinctu itineris per manos nostrorum illis distribuendam reliquit*.

Hoc anno emersit pestilentiae lues, qua causa sex lunationibus circiter siluere scholae. Sociorum aliqui nauaturi operam infectis in vrbe manserunt. Aly Muzilouicios migrarant, vbi tamen a reduce ex Vkraina Alberto Garnecki syntaxeos frofessore in: grane contagionis periculum coniecti sunt. Hospes enim ille comitem secum aduexit pestem, qua ipse intra hebdomadam extin-ctus fatali, quibus cum vixit, affecit metu. Factum est nihilominus concepto ad b, Rosaliam voto sacri cantati, vt nullum afflictum valetudinis suspicio attentauit.

Annus 1652.

De numero personarum non constat... Duo iuerunt post datas et acceptatas pacis conditiones a Kozaeis cum illimo compiductore Kalinowsky in hosticum, quos illi inter se viuere et amice agere non sunt passi. Optimam occasionem rati perimendi nostros totumque exercitum delendi hostiliter eos agdressi sunt castraque nostro-rum perexigua ad Ratohnm (oppidum erat eollegy Nowogrodensis), posita ingenti manu suorum demoliti. Hac ergo clade occubuere: pp. Albertus Mogilenski et[1] Paulus Skolmowski, a confessionibus vnus, alter a concionibus... Ex illa porro strage exercitus nostri magni exciti in Regno et vrbe ista motus. Hac tempestate solutae scholae. Personae eollegy maiore numero ex Russia in Poloniarum transmissae duitates, eo quod proxima vrbfs obsidio timeretur, nec domesticae annonae tantum credi potuit, vt omnibus alendis diutius praesertim durante ad muros hoste sufficeret. Socij, qui domi erant,.

  1. Змаз. Albertus.