Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/359

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

Leopolim, quam omnino voluit accipere in praedam proptereaque eam aliquoties tentavit expugnandam, sed coelesti et miraculoso sanctorum (specialiter vero s. Antonii, cuius imago miraculosa est hic in nostra ecclesia s. Crucis et b. v. Mariae, cuius etiam miraculosissima imago ex conventu Mederecensi transportata huc fuerat maioris securitatis causa) munita praesidio facile hostilem retorsit fregitque impetum. At Chmielnicki continuata obsidione alium modum adorsus erat expugnandae civitatis, fame enim volebat incolas vincere, cum ferro non posset, ubi certe omnes cives fame periissent, nisi pacta cum hoste suscepissent (mediante quodam Andrea Mokrski canonico regulari, qui postea brevi mortuus est et requiescit in nostra hac ecclesia) de redimenda tam sua quam civitatis salute, sic quod per compositionem dedit civitas ex publico et privato civium aerario plus quam decem centena millia florenorum, ad quam summam componendam concurrebant etiam civitatis ecclesiae, concurrit et nostra ecclesia s. Crucis, dum ex nunc octoginta septem marcas dederit argenti ad usum ornamentumque ecclesiae pertinentis. Qua quidem pecunia Chmielnicki accepta liberam civibus reddidit assecuravitque civitatem dato pro obside in vim securitatis suo fratre patrueli. In hoe autem tempore, quo bellum agebatur, fratres nostri apprehensi sunt a Tartaris ductique in Scitiam: primus rev. pater Hieronymus Ploszei, secundus venerabilis frater Josephus Puszkoski Lithuanus Vilnensis diaconus, tertius venerabilis frater Białobłocki, in castris autem occisi sunt: rev. pater Bona. Jaroszowicz Zamoscensis, rdus pater Bernardinus Chierlechowski. In conventu Grodecensi interfectus rndus pater Franciscus Kurełowicz, rndus pater Martinus Niewodziński, venerabilis frater Januarius conversus. In suburbio Leopoliensi item occisi sunt: venerabilis frater Bernardinus conversus, venerabilis frater Bernardus sic dictus Fatiła conversus et alii patres et fratres, quorum nomina hucusque nobis sunt incognita. In conventu quoque Mederecensi occisus est quidam nobilis iuvenis Krenski nondum professus, novitius.

Plura dicam de Kozakorum iniqua, impia rabiosa fervescentia. Saevierunt illi in mortuos, dum cadavera a pluribus annis terrae credita scelestius exhumabant, illa apparatu Christiano spoliando, dentibus bestiarum exponendo, membratim caedendo ita, ut strages Istius anni vix comparari potest in suo excessu ad praeteritorum saeculorum aerumnas. Deinde dum Kozaci cum Scythis Leopolim venirent, civitas ipsa seu Magistratus civitatis ordinavit suburbia