Сторінка:Лист без коверти. Иван Пулюй. 1871.pdf/14

Матеріал з Вікіджерел
Цю сторінку схвалено

12

nam ulterius non sumus solliciti, sed postcrastinum exspectamus et quasi praeparamus nos ad Dominicam resurrectionis et ad jubilaeum aeternum. Sarcinas ergo colligimus, et tantum petimus panem in crastinum. Favet, quod scribit s. Hieronymus in Evang. Hebraeo Nazareorum haberi מָחָּר machar, id est crastinum.

Hieronymus ἐπιούσιον explicat περιούσιον, id est praecipuum, egregium, eximium, peculiarem. Symmachus vertit electum, aut qui super omnes substantias est, et universas superat creaturas. Sic et Cassianus collat. 9. cap. 20. et Cyrillus catech. 5 Mystag. et Ambrosius l. 5 de Sacram, c. 4, qui per panem hunc intelligunt Eucharistiam, quae a Zacharia cap. 9. v. ult. vocatur frumentum electorum.

Ad literam ἐπιούσιον idem est, ac ad substantiam pertinens, puta panis substantialis, essentialis, substantivus, qui ad conservandam hominis substantiam et vitam quotidie est necessarius. Ita s. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et s. Basilius in q. q. compendio explicatis q. 252. s. Cyrillus catechesi 5. Mystag et alli multi, qui cum Suida ἐπιούσιον interpretatur, ἐπὶ τὴν ἡμῶν οὐσίαν καὶ τροφὴν ἐπαρκοῦντα, id est, nostrae substantiae et nutritioni congruentem et sufficientem, qui scil, non serviat voluptati, sed necessitati nec delicatior ac copiosior sit, sed frugalis et moderatus, id est, quotidianus; illud enim, quod quotidie necessarium est ad sustentationem, et quo quotidie indigemus, hoc vocamus quotidianum. Unde Syrus vertit panem indigentiae nostrae; Arabicus panem sufficientem (sic et Aegypticus et Persicus), quem Latini cibarium vocant, unde et Latinus interpres in Luc. cap. XI. v. 3 clare vertit quotidianum; et ita hoc loco Mathaei quotidianum vertunt leguntque Patres, qui versionem s. Hieronymi antecesserunt, ut s. Cyprianus, s. Ambrosius, l. de Sacram. с. 4. s. August. Enchir с. 115 et alii, imo Ecclesiea recitans in officio et Missa Pater noster, juxta s. Math. dicit oratque ex veteri ante s. Hieronymum versione: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, itaque fideles orare docet.

Porro S. Hieronymus, qui jussu Damasi Latinam versionem nov. Test. ad Graecum textum emendavit, pro quotidianum hoc loco posuit supersubstantialem, ut fideliter ad verbum