Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/195

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

mum , ac sparsim etiam hoste suggerente rumor crebrescit, unde multiplex subibat animos nostrorum consideratio. Contigit tamen ut subjecto horreis oppidanis igne, Corsunium violenta ffamma sive imperatam ab hostis receptionem a nostris, sive fortuitam absumpserit, unde ex penuria victus involatura in castris inodia timebatur. Consultabatur itaque a nostris in acie instructa proelii aleam subire, an sub curraginis tegumento regredi conducibilius foret; plures ipseque campidux Kaliriovius sentiebat, aperto campo Scythas agrediendos esse, quibus pulsis etiara ex cosacis victoriam fore certiorem. Generalis nihil tutius arbitrabatur (violentia accelerantis fati - impellente) militari regressu sub curraginis munimento, quod componi opera Nicolai Bieganovii contra aliorum sensus jusserat, acrius objurgato campiduce (qui fervore militum ad pellendas scythas utendum esse, eurraginem deserendam contendebat) ut sibi primicerio pareret. Mota itaque currago illa Bogusłaviam versus infeliciter; sed hoc non latuit sagacem et astutum Chmielnicium, qui ex suis 6000 praeoccupandae viae praemiserat, ut eluvies aquarum cavis aggeribus discriminatas transversis fossis conciterent, lacunas alibi, praecipitia alibi in transitu viarum facerent, alibi super egestos aggeres sclopetarii vigilarent. Aderant brevi et cosaci, qui nostros circa eliberationem curraginis ex abruptis viarum occupatos, facile disperserant, currus multos interceperant, statioues postremas ita turbaverant, ut aliqui Polonorum locum desererent. Verum campidux, laborantibus ea parte cum pilano milite subsidio accurens, animos ordinesque restituit, brevi tamen desulturiorum aliquot manipulis, cum duabus pedestribus Hungarorum vexillis aperiendae viae praemissis, ab hoste fusis, eodem simul impetu a fronte et lateribus currago invasa, ubi Ealinovius gemino vulnere in capite et cubito manus enormiter sauciatus. Nondum tamen vicerat hosti, nisi equisones ac lixarum plerique, intra meditullium curraginis recepti et tamen paventes, insessis equis in fugam se praecipitarent, ac latus curraginis residuae imprudenter nudarent. animos strenue dominorum pugnantium secessione turbarent, bostium augerent. Quippe ad sublatum a cosacis clamorem summo