Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/202

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

plebant ipsius castra: Valachi, Moldavi, Servii, Rascii et alii desertorum accolae; confluebat natio rustica odio gentis Polonae, quasi classico ex ergastulis excita, magnumque nimis regestrum, videlicet 150,000 bellatorum conscriptum. Primum impetum tantae multitudinis sensit et non sustinuit Kodacum fortalitium, quamquam munitum bene, quod torvo oculo semper casaci, utpote suae insplentiae frenum, aspiciebant; expugnatum summa violentia et pro affectu, quem Koniecpolio (ut supra tetigi) prodiderat Chmielnicius, funditus dirutum, Alexaudro Marjani gallo, praefecto, fidem integram reipublicae fideli morte consignante. Barium quoque populosam urbem cum arce munita, quamquam strenue propugnante Potocio, ineunte Augusto Chmielniczenko cepit.

Ad Pilawce oppidum, fluvio, vada fallacia faciente, munitum, congregata agmina rebellium castraque ingentia; prior inscssor loci hostis locavit scrobes foveasque, in quibus celeres equi Polonorum cespitantes noxio casu sessores suos provolverent, excitavit, per virgulta et arundineta sclopetarios disposuit, qui pugnacissimos Polonorum ex destinato ferirent, ipsi adversus ictus reciprocos inter herbas et vireta securi. Supervenit brevi et exercitus Polonus ac loco iniquissimo, ad unum milliare protensus, inter puludes et valles consedit, statimque ceperunt a procursatione velitum prima pugnae praeludia. Aspirabat primis principiis fortuna polono labori: Samuel enim Łascius Czarnotam, cosacorum metatorem, dum in commorantes nostros erumpit, non sine caede repressit. Michael Jordantis, Dobczycensis praefectus, trajectum paludis multo limo lutosae eluctatus, castra cosacorum summa celeritate invasit. Osinius, erecta munitione, hostem poenitus aggerem rejecit.

Sequenti die correxere errorem suam cosaci, occupato rursus vado, quo Jordanus heri trajecerat, tum praemunitis egesto vallo castris, a tergo et fronte facti securiores; et subito sero diei clamor ac vociferatio audiri, macbinae belli mugire, ac sub intempestam noctem nictitare ignes cepere, qui nostris, multa primo in diversnm interpretantibus, postea indicium dedere laetitiam cosacorum ex