Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/205

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

computabantur. Clavam quoque ducalem auratam, lapidibus cinctam, bono omine invenerunt. Inprimis tamen sive simul cum rapina in exstantes circa castra viros infirmos sive saucios feroci crudelitate desaeviebant, obvios captivarunt, omnesque, quasi morti relictam victimam obtruncarunt, gementes, squallidae, luctae matronae polonae nobilesque nmlieres non effugere stupra in publico, nudationes, virgas, flagra inter ludibria crudelem mortis acerbitatem; nun filiis, puellis parvisque liberis virginibusque decoris, et aetas, et forma, et innocentia profuit, passim mactati omnes, preces contemptae insolenter, passim trucidati, nisi forte Scythae, pro implenda libidine aliquas mulieres per vim seu furtum a communi illa strage vindicassent.

Venerat dies 26 Septembris qua, summa mane portis pro more patentibus, tristis rumor authore incerto per civitatem sparsus de caede et fuga nostrorum. Et primo nullus credebat, quod aversebatur, donec ad meridiem cum festinatione multi, sese invicem praevenientes militares viri, veritatem incertae famae fecissent et brevi hostem Leopolim inssessurum nuntiassent. His auditis turbata est vehementer Leopolis, ita, ut cives in vallum et ad portas exnunc cum armis consistere debuerint; sequior sexus et imbellis aetas ad ecclesias cum lacrymis et precibus confugerint. Crudelis ubique luctus, ubique pavor et plurima mortis imago. Venerunt et triumviri illi, iufelicis negotii ministri, et respective pocillator regni, votis et apprecationibus magnis in castra e civitate nuper eductus, nunc cum lachrymis et questu cordis silentio spectatus. Venerat et dux Hieremias Wisniowiecius, illeque solus et omni famulitio et suppelectili privatus, venerant multi post hos officiales, tribuni, ductores militum, qui omnes obliti prioris suae ferociae, jam tristes, jam modesti, pusillanimitatem suam multo sermone palliabant, ignorantium regimentariorum in exercitu regendo causamtanti mali quaerulabantur et ipsismet regimentariis ad oculos palam multa convitia improperabant.