Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/209

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

ko 16,000, Grabianka 80,000, Wyszel 12,000 et multorum aliorum, quos enumerare longum esset, pro bono communi et defensione oblata. Ex hac prompta solutione militibus cives prospera sibi eventura putabant.

Sed fallaces filii hominum! tum primum patuit, quocl non sit salus in principibus et praecipue Polonorum gentis. Hi enim magnifica dictis praeseferentes, securitatem seu defensionem strenuam Leopoliensibus polliciti, exbaustis opibus illorum, mereimoniis ablatis, pecunia sacra aeque ac profana asportata, civitate de imminenti periculo nihil praemonita, iterura turpiter a moenibus ipsis, feria secunda, quae fuit quinta Octobris, regressi, per medias Scytharum turmas, jam agros circumcirca occupantes, cosacos praevenientes, Zamoscium versus tetenderunt, Leopolim per abitum suum tristem et suspensam contra datam fidem deseruerunt, eluserunt turpiter, spoliarunt pecunia, armis, annona, mercibus fraudulenter; quamvis enim ex ratione belli intra pomocria civitatis exercitus retineri non poterat, non tamen fas erat affidatam civitatem, sibi adeo beneficam, de imminente periculo non praemonitam, subito deserere inermem, imparatam, quasi victimam bostium furrori innocenter objicere. Ut tamen saltim in fuga meminisse Leopolis viderentur, Andream Cikowski, hexacoutarchum, alias tribunum cum 60 dardanis palatinatus Cracoviensis, quasi pro praesidio, sive verius ludibrio cum denuntiatione recessus sui, hostium accessus, Leopolim retromiserunt. Consternati cives hoc tristi nuntio, dum auxilia humana defecerunt, ad imploranda divina animum mentemque converterunt, Cristophorum Grodzicki, virum bellatorem egregium, in gubernatorem sortiti.

Quocirca in discrimine tanto devotio 40 horarum indicta. Tres enim mitrati antistites (narrata fide dignorum, senumque refero) fluvialibus splendidis induti, in ultimo altaris majoris gradu flectentes apparruere, quos dum aliquot viri et mulieres manentes in templo conspiciunt et observant diutius a longe, ac tandem, utrum vera videant, propius audaciores exploraut, visio disparuit, gradum vacuum, stuporem cum timore inquirentibus reliquit. Ab aliis itidem