Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/210

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

audivi, etiam ad praesens viventibus, quod sub tempus ejusdem devotionis 40 horarum alio tempore persona quaedam episeopali habitu mitraque induta in eodem gradu ultimo, ante sanctissimum orans, se a tergo visibilem aliquibus exbibebat. Qui illi manes sacrati fucrint, scire nofas.

Actum erat de salute civitatis, ni superna mens, quae intus agit ad corda hominum, omni spe et auxilio destitutis, subvenisset et ad fortia agenda Leopolienses animasset. Statim enim, habita infidi nostrorum recessus notitia, explosa ad vesperem ex arce superiori majora tormenta, ut colonos villarum periculi imminentis, hostes defensionis praemeditatae, praemonerent, totam hanc noctem insomnem in vallis, meditabundi de eventu futurorum, inter suspiria ad coelum cives duxerunt; jam enim circumfulserunt undique villarum incendia, ex quibus pueri, mulieres puellaeque, in Tauricam servitutem raptae, senes et viri trucidati.

In crastino comparuere in montibus praecursoria Scytbarum 60,000 agmina curn Tohay Bego et statim circa pomoeria civilia discursavere celeriter, deinde eadem, a suburbanis defensa, oppugnavere, ad quas explosa iterum tormenta majora minoresque bombardae repulere interim ulteriores violentias non sine caeda aliquorum, inter quos sororinus Tohay Begi, globo percussus, interiit; major tunc animus ad ulteriorem defensionem crevit civibus, severior hostibus, ad vindictam. Feria quarta ad matutinum gravis oppugnatio suburbanarum munitionum per Scythas exorta. Sustinuere tamen eandem cives fortiter, armis manualibus cum invadentibus certantes et globis strenue impetum retundentes; totaque haec dies feliciori marte civibus quam hostibus cucurrit. Nox nigra iterum magnis ignibus, quos advenientes cosaci circa currus suos excisaverant, refulsit; ac ita summo mane feriae quintae, quae fuit dies octava octobris, appropinquavit civitati nostrae Bogdanus Chmielniczenko, 200,000 cosacorum sub 35 tribunos computans, quae complebant 15 millia Rumehorum turcicae militiae et legio Valachorum; confluebat in dies et horas ad castras cosacorum plebs agrestis cum armis et baculis