Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/213

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

ab flammis voracibus fuit. Sed et hic subsidium a coelo fuit, quod grande pluvium in civilia tegumenta misit, eaque servavit integra.

Recedere debueruut et cosaci, multos tamen nostrorum ex iracundia crudelitcr et exquisitis modis trucidarunt. In hospitali S. Lazari 119, acl ecclesiam S.Mariae Magdalenae ultra 70, ad ecclesiam S. Stanislai ultra 30, qui fugcre non poterant. Etiam ecclesia S. Georgii, quamquam illorum ritus, ab impetu tuta essc non poterat, scalas enim fenestris applicaverunt et ex iis homines suae fidei globis explosis mactabant, deinde ruptis foribus, viros interemerunt, mulieres tartaris vendiderunt, ac his subito ablatis, Głovacki tribunus, locum illum oppugnandae eivitati idoncum obsedit, Kryvonosso et alio tribuno pro globis igneis demitendis in Tarnawka decumbentibus.

Sabathi die arx superior in monte graviter a cosacis oppugnata, nec leviter defensa; evasere tamen sub ipsa moenia hostes, sub quibus subterraneos cuniculos irrifos fecerunt, nisi quod eos clade percepta deserere compulsi civitati aquam potabilem (a Ruthenis Cracoviensis vici transfugis instructi) adimerint; sufficiebat tamen in puteis civilibus, e quibus Monales fontes ebuliunt, tum et monasteriorum; quamquam circa aquam ob turbam haurientis populi mulierum rixae frequenter oriebantur.

Dominica ipsa tota die exarsit acrior oppugnatio arcis superioris, tum et ipsius civitatis; ubiquejam cosaci, 12 currus scalis longioribus onustos ad invadenda civilia propugnacula advexerant, jam per ordines ordinati processerant, jam multitudine campos ac montes clamoribus omnia minisque compleverant. Ubique tamen magna fortitudine resistebatur, hosti ab arce oppugnanda egregie rejecti, a vallis civilibus inusitata civibus generositate repulsi. Tanta enim audacia cives cum ipsis conflixerant, et etiam ex vallis suis ad turmas illorum macerias transsilicntes (licet poena capitis prohibebantur) desilirent, cum illis manus consererent, pugnarent feliciter, obvios perimerent ac cum stupore ipsorummet hostium, corpora spoliarent et cum gloria victoriae ad valla sua redirent. Latitabant cosaci inter exusta latibula domorum, sed etiam inde a civibus in-