Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/218

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

trata est et parta, scelere rumpetur fides. Et ita primus invasor (ut ex traditione accepi) pro cosaco putatus Scytha fuit, qui districto acinace obvios nostros, pro timore pallentes, obtruncabat. et ipse, securi a tergo in caput percussus, cecidit suae crudelitatis digna victima; convolantibus tamen tartaris et cosacis ad monstratum ingressum, fit caedes ingens obssessorum, cadebant pariter schysmatici ac catholici; non quemquam eadem sacra ac ritus seu diversitas sexus a morte exemit. Matres cum liberis, uxores cum maritis suis mactabantur, aliis metu stupentibus ad vulnera aliorum et in eadem ex nunc succedentibus. Miserae matres infantes suos intra reduvias rupis, quae ibi crassa exurgit, ac rudeata loca occultabant, ipsae miserabili caede periturae; sed se ipsi infantuli, nescientes tacere, fletu prodebant, et ideo cuspidibus mucronum transfigiebantur, iu oculis matrum frameis proscindebantur; 1,000 capita in arce illa (praeter infantes) cecidisse, acta consularia docent, ita, ut sanguis ex monte illo abunde alvei instar deorsura fluxerit.

Tandem die 23 Octobris, numerato honorario (ut dicebat) aere, cum captivis Polonis, quorum millia multa et cosaci et scythae habebant, recessit a vallis civilibus soltanus Gałga Camenecum versus cum suis, Tochay Begus verum versus Zamoscium. 24 die Octobris et ipse Bogdanus Chmieniczenko, praetenso banno suo, castra movit itidem Zamoscium versus; prius tamen, quasi valedicendo civitati, vibrata tormenta vicies quater in eam explodi mandavit, quae tamen grandibus globis nibil civitati nocuerunt, terrorem tamen auxerunt. 28 Octobris reliqnus cosacorum exercitus, itidem Zamoscium versus signa praeferebat, ut tamen nihil intactum relinquerent, aedificia suburbii, quae ignis non attigerat, die nocteque comburrebant, donec ipscmet Cbmielnicius protestatus fuerit coram cosacis suis et delegatis civitatis palam, quod ausus hic incendiarius contra conventa pacta curn Leopoliensibus, non ex ipsius voluntate et mandato, sed ex sola insolentia cosacorum processerit; ideo ex assensu suorum tribunorum (assawułòw et watamanòw officiales exercitus vocabulis his, dicebatur, destinavit), non procul enim a civitate recesserat,