Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/219

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

pro coercenda hac malitia, Zachariam Chmielniczenko, patruelem suum, pro arrliabone securitatis cum aliis militiae praefectis, ad aliquot dies civitati reliquit et postea, feria secunda, quae fuerat 26 Octobris, cum tormentis totoque exercilu ulterius Zamoscium versus tetendit.

Statim in crastino, quod fuerat dies 27 Octobris, publicas gratias in ecclesia archicathedrali civitas tota pro sui libertate exolvit. 3 die Novembris in praetorio devotionem solemnem consules innovarunt, quod locum illum, tanquam sedem consilii benedixerit altissimus; etiam die 4 Novembris in ecclesia patruum conventualium iterum gratiarum actio, cum sacrificio solenni et concione hymnoque ambrosiano instittita fuit. Coniicio ex actis, quod dum populus ex vallo contra hostes decertabat, votum hoc fecerit, cur vero in hoc et non alia ecclesia? — non exprimitur.

Praestilit se gratam civitas iis omnibus qui magnanimitate sua illam servarunt. Et inter hos speciali fortitudinis gloria enituit Nicolaus Josephoficz, apotecarius in re armamentaria, egregie cosacos reprimens et multos perimens, ita, ut post fata ipsius, conjunx vidua, Catharina Faierbachowna, ab omnibus et singulis contributionibus, exactionibus, collectis et aliisque nomine appellandis datiis, per ordines civitatis in quocunque casu instituendis, usque ad mortem laudo publico eximeretur et in numerum sed album duodecem viduarum, vigore decretorum serenissimorum regum Poloniae, inscriberetur, ut patet in actis consularibus feria secunda post festum S. Ioannis Babtistae proxima, anno 1651.

Non ita tamen libera fuerat civitas ab obsidione, ut integra pace gauderet, circumcirca enim turmae cosacorum cursitabant, tartarorum vellites errabant passim, rapiebant, trucidabant, captivabant quoscunque reperire poterant; et ita civitas ab extra lenta adhuc obsidione tenebatur inclusa. Intra vero civitatem male suada fames affligebat summopere inclusos municipes et convenas, ob acrem inediam ad edenda cruda obsonia compulsos. Videre erat sub protectis subolaminibus lapideis et templis passim jacentes ditioris nu-