Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/223

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

mitatem et praecipitem vexillorum ex conflictu regressum subire cogebatur. Et quia hoc sine donariis et compensatione retenti honorarii expediri non poterat, Leopolis nostra media capfandae amicitiae suppeditare adacta est, dum praeciosas merces, 30,000 taxatas, et mandato regis et voluntate senatus iterum extradere debebat.

E contra fortitudo exercitus ad Zbarazium apud suos meritam gratitudinem non invenit: quaerulabatur enim palam exercitus ille, quod longa fame ac vulneribus enecatus, nullum commeatus nec micam panis sibi submissam a rege, nec currus seu saltem vehicula parva, quae a Zborovio pro aegris corpore et scminecibus per vnlnera socciis facile submitti poterant, impetravit; ideo macillenti illi milites, viventium seu emorientium simulacra, armorum fascos super humeros suos deferre pede vacillianti debebant; haeroes mutos, in tot cruentis praeliis tot palmas et laureas promeritos, aegritudine seu vulneribus lecte affixos, in oppido illo famelico sine ulla provisione linquere cum lachrymis adigebantur.

Confecto bello, Casimirus rex Glinianos primo, deinde Leopolim venit, hospes gratissimus et lauream et oleam pacis ferens, magno urbis applausu, eleganti oratione Martini Anczowski consulis medici exceptus. Hic fessam valetudinem brevi respirio solabatur.

Rex Leopoli commoratus, civitati (quae multas merces variorum, praecipue Pbillipi Duci, ad 130,000 taxatas, pro retrahendis a societate Chmielnicii Scythis, ex sequestro officii sui ex regis et senatus mandato extradiderat) diploma regium dedit, quod pro eo nemine causam dicere obligaretur, ipseque rex ac senatus in quovis foro ac judicio protectione sua suffragari, ac libertatem civitati a quavis impetitione ellargiri pollicitus. Scripto suo promissa firmavit, ut patet ex ingrossatione ad acta consularia feria 4 post dominicam Oculi, anno 1650. Nihilominus tamen contrarium in judiciis ejusdem regis latum decretum in anno 1652 et thesaurus reipublicae, ad quem directa erat solatio, damnura passis nihil solvit, nibilque egenti et suppliciter clementiam petenti civitati, ad haec tempora praestitum indulserat, et res omnes, summas, merces, tam