Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/314

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка не потребує вичитки

Ecclesiae etiam monasterii tecta et officinae ligneae ab igne eodem perierunt, supellectilia omnia ablata, peristromata, icenes, capsulae multae, organa combusta, altaria deformata, testamenta, ex jure extracta etiam destructa fuerunt.

Eandem depopulationem sustinuerunt et alia duo nostra ad Leopolim monasteria, videlicet: S. Martini sub arce in montibus et S. Agnetis monialium; feliciora in hoc, quod, licet lignea, ab igue tamen intacta remanserunt; et hoc est, quia in priori ipse Tohajbej per aliquot dies, in altero quidam tribunus cosacorum hospitia sua habuerunt. Eandem depopulationem eodem tempore expectaverunt alia nostra in Russia Nigra monasteria: Nam Tremboveliensis conventus totus, una cum antiqua lignea ecclesia, devastatus et spoliatus fuit; Bolsczoviensis similiter spoliatus, ita, ut nec tumbis illustrissimorum palatinorum Kazanoviorum: Martini Podoliae, Dominici Braclaviae parcitum fuerit, ecclesia autem ne combureret, intercesione unius popi effectum est.

Verum duo ex fratribus nostris fugientibus occisi sunt: Fratrem Augustinum Gładysz, nobili genere ortum, dum quidam cosacorum globo bombardae traicere vellet, dicitur trajecisse socium, et dum frarnea feriret, ferum, e manubrio excidens, astantem, intacto fratre, occidit, quousque tertia vice in limine positum caput abscidit, cujus corpus Iesupoli (quo dictus frater confugierat) apud R. P. P. Dominicanos tumulatum est. Frater Franciscus, conventus braxator, dum fugeret, ab iisdem in itinere trajectus et occisus fuit.

Ad idem tempus monasterium Husacoviense et Rozdoliense a Ruthenis rusticis totatiter spoliata fuere, ita, ut in priori nec feuestras, nec portas, nec campanas reliquerint. Reverendum priorem, ob tumultum eorum Rozdolia cum thesauro confugientem Leopolim, non longe a quodam molendino, alias młynki Kaczyskie, crudeliter mactarunt. Solum monasterium S. Annae ad Felsztinum per aliquot dies a cosacis et tartaris, in Zurnow et villa Głembokie hospitantibus, (remanserat?). Pater Ioannes Irzykowicz, organius illius ecelesiae, in oppido Salensi (vulgo Starosoły) curaret, a cosacis,