Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/315

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

legatos Racocii, principis Transilvaniae, ducentibus, cum illic reverteretur, trajectus et trucidatus est.

Peiora prioribus evenerunt, cum anno Domini 1655 scelestissimus ille homo, insatiabile sanguinis christiani Chaos, concitatis ac in patriam commotis fidefragis Moschis, in partes Podoliae, Russiae, jamjam ultimum exitium machinando, Leopolim obsederat; eo tempore conventus uterque ultimas jacturas sensit: nam conventus S. Martini igne combustus, ecclesia violata, altaria eversa, depopulata, campanae acceptae, organa distructa — haec passus. Conventus autem major in platea Figulina quantam ruinam passus, quis enumerare praesumat? Omnem enim malitiam suam saevissima barbarorum crudelitas exercuit. Omnia suppellectilia, quid dico suppellectilia, etiam tecta tam ecclesiae, quam conventus combusta; fenestrae, fores, altaria secta, imagines omnes sublatae; ferra omnia, dico omnia, evulsa; in aperto campanae jamjam demissae et jam in Ukrainam destinatae mitti, nisi per reverendum patrem (etiam post fata nonnisi laude commemorandum) Stephanum Topolski, protunc magistrum noviciorum, recuperatae; qui tantae audaciae fuit ductus zelo, ut non horruerit etiam ipsum adire Bogdanum Chmielnicki ducem, petendo, ut restituantur campanae ecclesiae; cujus petitione, aut potius zelo commotus, talem aspiciendo expugnationem et damnum, restituit. Sed eaedem campanae iterum sunt acceptae a cosacis anno Domini 1672, cum adhuc majus malum et periculum invasit Leopolim, et tunc temporis multa damna conventus est perpessus.

Iterum eaedem calamitates oppresserant rempublicam nam rebellus Doroszenko Petrus subdidit Ukrainam patrocinio Turcarum et exinde induxit Poloniae bellum, nam anno supranominato, 1672, ipse Turcicus caesar cum multis apparatibus ad bellum copiosissimo exercitu egressus contra Polonos, ad Batow exercitus equituum levioris pugnae sustulerunt. Camenecum acceperunt inexpugnabilem fortecam et alias multas civitates in Podolia. Ipse remansit ad Usiatyn expugnatam, combustam, devastatam civitatem et misit Kapłan Basza Leopolim. Deo maximo protegente evasit ipsa Leo-