Сторінка:Aldred Jensen. Les emigrants Ukraïniens en Suéde (Extrait des Mémoires de la Société scientifique ukraïnienne Ševčenko, XCII).pdf/13

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана
Орлик у Швеції

7




в моїм домі, чи зовнїшним і вдоволений тим удержанєм і одїнєм, які добуваю собі, родинї, урядникам і дворови з скромних фондів, даваних менї через ласку і милосердє священної королївської величности, мого милостивого пана. Звичайно, я волїв би жити, як приватний чоловік, в якім маєтку в сїй державі, нїж терпіти нужду, особливо зимою, бо на селї лекше з дровами і дешевша живність; але не смію непокоїти когось з сею справою, аби не посудили мене о нахабність“.[1]


  1. Excellentissime Domine.

    Redijt Filius meus Londino, gloriabundus gratiâ Excell-ae V-ae, cuius manuductione, non solum obtulit se conspectui S-ae R-ae M-tis D-ni mei clementissimi, cum supplici meo libello, sed et resolutionem supra illum accepit. Gratias igitur ago humillimas Excell-ae V-ae pro tot tantisq. Eius gratijs, indesinenter in me pleno alveo redundantibus, quae me strictis nexibus ad perpetuam gratitudinem obstringunt. Et certe persuasa sit Excel-a V-a de meo intaminato erga se candore, quod ubiq. locorum, quocunq. me fata ducent, accerrimus fuero Propagator et Praadicator magni Excell-ae V-ae Nominis, semper enim in grato meo pectore, et in dulci recordatione, honos, nomenq. Tuum, laudesq. manebunt.

    Ex relatione Filij, duo maximè squalida mente percepi: I-mum quo D-nus Chiliarchae locum tenens De la Walle, porrexerit nomine meo S-ae R-ae M-ti supplex memoriale, contra vota et petita mea, cui inter caetera inseruit hospitium Consulis Christianstadiensis, ubi antea Serenissima Regina Poloniae degerat, quasi à me desiderandum, cum omni suo interno apparatu, speculis, peristromatibus, et id genus. Fecit hoc praefatus D-nus de la Walle, ex speciali suo favore, quo erga me pollet, et praesertim ex commiseratione erga Peregrinum, vidit enìm omnia incommoda nostra, quae sufferimus in moderno hospitio, vetusto, putrido, et casibus obnoxio, cuius tria solum hypocausta totam Familiam meam, servos et ancillas complectuntur, qua propter quatuor ex servis meis, nullibi habendo hyberno tempore reclinatorium, die in culina, nocte autèm in foeno, commoditatem sibi miserrimam prospiciunt. Et hoc forsàn commovit D-num De la Walle, ad inserendum memoriali suo, non vero meo, hospitium Consulis. Fateor me scripsisse ad Ill-mum D-num Generalem Gubernatorem Skytte, de commutatione hospitij, et scripto meo adiunxisse hospitium illud Consulis, vix unquàn ab ipso habitabile, conditionalè tamèn et caute, si hoc obtinendi possibile fuerit, et si nihil poterit contrariari, de speculis autem, peristromatibus, et alio interno apparatu, nunquàm cogitavi, Peregrinus enim sum in terra aliena, nullis indigeo tàm infernis, quàm externis apparatibus, contentus solo victu et amictu, quem mihi, Familiae, Officialibus, et aulae, parcissimo sumptu procuro, qui ex gratia, clementia et misericordia S-ae R-ae M-tis D-ni mei Clementissimi suppeditatur egestati meae. Et certè libentius mallem privatim in aliquo praedio in contiguitate huius civitatis manere quàm in ipsa civitate degere, praesertim hyeme, propter copiosiora ligna et alia victualia viliori pretio emenda, sed non audeo ullum hac de re incommodare, ne accuser de importunitate.