Перейти до вмісту

Сторінка:Записки Наукового товариства імени Шевченка. Том 92. 1909.djvu/170

Матеріал з Вікіджерел
Цю сторінку схвалено

lùm huius anni quadrante provisionem suam acceperit, coactus fuit per duos quadrantes, debita contrahere, quibus non persolutis discedere non potest. Supplico igitur ut S-a V-a R-a M-tas clementissimè prospicere eius extremae egestati dignetur, tanquàm huius, quî adhaerens fidelitate sua partibus Beatissimi Regis, amplissimam suam fortunam perdidit, et ad incitas redactus est, Matrem, verò uxorem, et cara pignora, Captivitati Moscoviticae exposuit, et certè meretur misericordiam, cui ipsum recommendo, maneoq. indesinenter

Holmiae 10 Octobris
1720
Sacrae Vestrae Regiae M-tis
humillimus Servus
Ph. Orlik