Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/199

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

proelii pereclitari ausus, cum totis copiis Wiszniowiecio occurrit et iterum parvo exercitu sed fortitudine magna, cum ipsi Wiszniowiecius, dimissis in Tuczynum impedimentiis, alacres nupera victoria cohortes objecisset, fusus, vix sua curragine tectus, peditatem, campumque amisit. Wiszniowiecius vero, oppugnandae curragini impar, satis habuit vicisse praevaleutem numero et viribus hostem, a cujus caede reversus, Niemirow, oppidum suum haereditarium, a rebellibus occupatum, vindicavit, spolia deposita recepit et inter milites suos Dardanos, ut vulgo vocantur (qui strenue semper sese gerebant) distribuit, quod in contione ecclesiae nostrae ad augendos timentium animos publicatum erat.

Inter hos tamen horridos undique motus, Mathias Łubinski Ar. Gn., primas R. P., convocationem pro more solito indixit, in qua delectus militares in provincias decreti, exercitus 36,000 componi injuncta. Cujus regendi praefecti (regemintariorum nomine) tres (pessimo consilio) designati, videlicet: Dominicus dux in Zasław, palatinus sendomiriensis, Nicolaus Ostrorogus pocillator et Alexander Koniecpolski vexillifer regni. Additi his et consiliarii tam ex senatorio ordine (inter quos fuit et Hieremias dux Wiszniowiecius, palatinus Russiae, heros inclytus, non ad levia consilia sed ad bella conficienda natus) quam et ex equestri statu, quos enarrat Kochovius.

Commeabat lento pro more passu polonus ex districtibus palatinatuum exercitus, 36,000 numero computatus et iu armilustrio splendidissimae apparuere legiones, rutilantia arma, auro nitentes phaleras, segmentata Phrygio opere ephippia, preciosas pelles, vestes versicolores, culcitas stragulatas, auro argentoque intertextas, cunctis fastu, tanquam ad nuptias non bellum pergentes, certantibus, superbe praesentabant; exquisiti mensarum apparatus, instructae dapes, compotationes frequentes, charae conversationes in eastris cum mulieribus, paranymphos effeminatos non milites indigitabant; licentia ingens; in gestis, in verbis magnifica praeseferentibus effrenis procacitas, adeo, ut ad bellum euntes belli obliviscerentur; ante bellum, hoste non viso, victoriam canebant, ad quam comparandam non ferro,