Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/227

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

nicio suo, fugerunt. Etiam pluvia, quae ultra solitum ad finem pugnae adeo violenta ceciderat, ut equos virosque involveret aquis, proelium caedesque cosacorum, quasi praestigiis illorum, dirimente. Caesi hostium ad 6,000, nostrorum non magna sed magnorum aliquot victorum jactura fuit; maxime tamen victoriam fuga tot hostium et tantorum millium nobilitavit et fecit mirabilem, regisque casus Casimiri, sub cujus equum globus pilae termentariae procidens, pedem, quo crus talo jungitur, violentia impetus concussit, tanta ardore laborabat pro victoria rex ille magnanimus, ut incolumitatem propriam postponeret, eximi dubiis proeliorum non peteretur, ne vincendi oportunitatem amitteret.

Jam equitatus cosacorum cum Scythis, perfidiae suorumque scelerum asseclis, meritas poenas etiam iu fuga, in qua madore vehementissimae pluviae (suis, ut passim putabantur, incantationibus causatae) deteuti, passim cedebantur, seu captivitatem apud tartaros nostrates, murzamque illorum Coelebi (qui carpendo agmini extremo missus erat) subibant. Peditatus vero, ductore suo Dżedżały in curragine sua clausus, rem fortiter, etiam per desperationem victoriae agere volebat; intra noctem, eggesto vallo, curribus, terra infertis et superne locatis, hinc inde, loculamentis tormentorum inditis per belli stationes muniverant; alluebat utrumque latus fluvius Plesna, Styro immissus, admodum lutulentus, paludes pro moenibus erant, lutum pro vallo. Sic muniti, ad improperium victoris exercitus in adversis laetitiam fingebant: sub diluculum quovis die clamore et praecentoriarum tibiatum coucentu, auribus nostrorum obstreperant, donec cantus illos tormenta interrumperent et ferales multis facerent. Deprecabantur tamen apud regem senatumque veniam supplicitur illorumque legati, quidquid elaborata simulatione comminisci poterant, non omisere: flebant, jurabant indiguos se misericordia, morte dignissimos coram rege senatuque asseverabant, alli lacinias conopei regii, dum illorum legatus suppliciter peroraret, osculabantur, risumque movebant lacrymantes; sed dum ejurare patrocinium Scytharum, hostilitatem ponere, ad obsequium redire, arma ad pedes victoris