Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/215

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

labat scriptis litteris rutheuice, extremam oppugnationem eamque fatalem civibus minitans, ni ducem Wiszniowiecium, vexilliferum regni et cum eo omnes fugientes e castris Pilavecensibus prodere sibi velint sine omni mora, praemonebat simul et cives Russicae fidei, ut sese in ecclesia civitatensi Graeca abscondant contra vim aggressorum, seripserat et alias litteras, requirendo similiter, ut omnes judaei, qui hujus belli causa extiterunt, sumptumque coutra Zaporozcenses suppeditant, extraderentur etc. Ad utrasqne litteras modeste et generose gubernatoris Grodzicki consilio cives responderunt. Et primo, quod dux Wiszniowecensis et alii nobiles Poloni civitatem ad praesens non inhabitent, castra cum exercitu incolant, sibi opem et auxilium, si necessitas postulaverit, laturi; quo vero ad judaeos, se in illos jus non habere, quod regi reiquepublicae competit, tum quia pro publica defensione aequaliter cum Christianis et incommoda belli et mortem subire sint parati. Tertio jam miserat litteras Chmielnicius, ut civitas, propter hanum Tartarorum, qui hoc die ad Leopolim cum suo exercitu steterat, propter Sołtanem Gałga et Tohay Begum, filiamque hani 200,000 aureorum hungaricalium pararet, ni periculum et excidium fato aliarum civitatum, quarum nomina expresserat, subire malit. Vocati itaque ad curiam ordines et status civitatis pro consilio, aderant at nobiles in civitate residentes, aderant, et duo ex capitulo omnesque religiosi ordines per suos deputatos, et unanimi sensu decreverant. ut tractatus sine retardatione iniretur cum Chmielnicio, pro quo et certae personae, ex omnibus ordinibus electae et deputatae sunt. Abiere ergo ad castra: ex consulibus Andreas Wachlowicz, e scabinis Samuel Kuszewicz, ex Armenis Christophorus Sachnowicz, ex ruthenis Paulus Ławryszewicz, e 40 viris Andreas Czechowicz, regens civitatis; quibus ex curiositate videndi assotiaverat sese multa juventus tam Polona, quam Armena. Eggressi omnes per portam, statim a tribunis duobus, vulgo assawułowie dictis, recepti et versus ecclesiam parvam S. Petri inter turbas cosacorura et Scytharum deducti. Et quia Chmilnicium, cum Tohaj Bego commoratum, in hospitio non repererunt, ad villam