Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/220

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

per fortunae viros et mulieres, quae, amissis sive per nostros recedentes milites, sive per hostes, sive per incendium fortunis, opibus et domibus, miserrime vitam finiebant, macilento stomacho incondita fercula e corporibus felium et canium edebant, super sua calamitate lachrymis oborti, quaerulabantur palam, infirmabantur continuo, moriebantur promiscue; multaque infirmitate hominum et coeliaco morbo et lienteria quoque squallebat Leopolis, cadaveribus hinc inde sparsis foetebat adeo, ut expurgari magnum in caemeterio nostrae ecclesiae sepulchrum, corporibus repletum, ob periculum contagionis omnino debuerit, quod ut manuscripta P. P. Soc. Jesu collegii nostri Leopoliensis testatur, 7000 cadaverum habebat intra 3 menses conditorum.

Haec ex actis consulum ac descriptione praetactae obsidionis, aliqua ex antiquiorum relationibus fide dignis collecta, sucointe descripsi, quia Kochovius in descriptione oppugnationis Leopolis non omnia expressit. Patet tamen legentibus quantum sanguinis, quantum fortunarum Leopolis, ab omnibus deserta, devastata expendit, quantam vim hostium sustinuit, quara proficua in illo discrimine fatali reipublicae totique regno exstitit! Quam vero et quantam pro tantis laboribus et meritis suis gratitudinem recepit, non ignorant illi, qui continuata incommoda, oppresiones, angarias, fastumque nobilitatis, omnia jura confundentis, sustinere cum detrimento sui coguntur patiunturque.

Et cum Leopolis, una cum salute totius reipublicae periclitatur, nemo pro auxilio ferendo, unusquisque magnatum ac nobilium ad imaginariam illara liberae vocis praerogativam pro novi regis electione festinabat; interim praedatoria scytharum agraina, cosacorum latrocinantium turmae, impune per populosas Russiae ditiones, etiam ultra Vistulam grassabantur et depopulabantur oppida igne et ferro, expilabant relictam arbitrio suo electorum regis familiam ac suppellectilem.

Electus quidem rex Casimirus, frater Vladislai nuper functi, in cujus venerationem Chmielnicius obsidionem Zamoscii, sibi ar-