ЖДІУР/6/Monumenta conventuum Leopoliensium (1648–1657)/II
◀ I | ЖДІУР/6/Monumenta conventuum Leopoliensium (1648–1657) Ex actis conventus Leopoliensis sanctae Crucis ordinis Minorum Conventualium |
III ▶ |
|
Annus hic 1648 pessimus erat pro toto regno Poloniae, specialiter vero pro parte Russiae, non quod tempus ipsum aut revolutio coelorum causans temporum momenta pessima fuerant, quae alias sapientiae bonitatisque divinae agnoscebant effectus satis optimi, sed quia hoc in anno impiissimorum hominum ortae fuerunt pessimae voluntates, quae utinam fuissent abortae. Nam sub tempus interregni post mortem Vladislai IV in mense Maio circiter vigesimum diem Kozacy super vincula foederis nec non debitae servitutis aut oboedientiae erga Rempublicam factaque seditione tumultuosa duce Bogdan Chmielnicki Ruteno schismatico exercitum nostrum, quod vocatur Quarciane, non tam vi quam dolo atque insidiis prostraverunt totaliter. Duces exercitus nostri maiorem, qui vocatur Koronny (sic!), et minorem, sic appellatum Polny, id est Nicolaum Potocki castellanum Cracoviensem et Martinum Kalinowski palatinum Czernichoviensem vivos apprehenderunt, in proelio, apprehensos Tartaris, quos in socios illius sanguinolenti criminis adsciverunt, in captivitatem tradiderunt, ita ut caeso exercitu nostro ferro hostili caedebantur etiam animi nostrae gentis catholicae timore intolerabili. Et non sat erat ad mitigandos ferinos animos illius Rutenae dicam barbarae gentis miserandae satis lachrymabilisque clades exercitus nostri, verum elati hae prima (Dei permissu nec non iusto eius indicio, qui execrandos inores nostrorum Polonorum haud iam pati potuerunt) victoria non cessarunt ad nefandius perpetrandum cum Republica spectaculum. Concurrebant namque armati per civitates Podoliae, Ukrainae, Volhiniae sceleratissimorum conceptuum criminosos edendo partus. Sanctissimum sacramentum, si casu repererunt in altaribus, peiori quam paganorum more contemptuque tractabant, templa ipsa profanabant tum altarium destructione tum bestiarum intromissionibus, imagines crucifixi, beatissimae virginis Mariae aliorumque sanctorum violabant capitum manuumque praecisione existimantes omnino alium esse Deum catholicum romanum, alium graecum schismaticum, quos imagines nostrae illorumque repraesentabant. Praesbyteros et religiosos quoscunque captos miris despectibus, torturis variisque cruciatibus inenarrabilibus, gladio tandem morte ipsa afficiebant Nobilitatem ferina rabie persequebant adhibitis villarum oppido rumque rusticis, qui etiam hac de causa iugum servitutis de cervicibus suis conabantur excutere. Judaeos vero a maximo usque ad minimum utriusque sexus odio habebant adeo, quod obsessis civitatibus, si vellent se ab obsidione liberas fore, primam conditionem dabant de extradendis sibi Judaeis, ad internecem ergo, quod et factum fuit in pluribus civitatibus, specialiter vero in Nesterbur. Non poterat quisquam tali insolescenti eorum impetui resistere viresque suas viribus ipsorum opponere. Proptereaque insolescentius, quam credibile sit, excrescebat licentiosa audaxque eorum temeritas, dum nimirum animadverterit catholicos omnes cum copiis rerum nervoque convictus humani datos in fuga et usque trans Vistulam ductos nunc ad civitates Poloniae nunc ad Prussiae causa conservandae salutis. Bene verum, quod Respublica quantotius cogitavit de exercitu reparando, prout et reparaverit congregaveritque plus quam quinquaginta millia exercitus, quod vocatur Powiatowe, assignato sibi pro duce principem Dominicum de Zasław Zasławski palatinum Sandomiriensem. Sicque congregatum exercitum duxit sub Pilawce trans Konstantinow, ubi Chmielnicki homo nefarius dux Kozakorum castra metatus fuit, sed nescitur quo fato praedictus princeps Dominicus imprimis, dein totus exercitus noster dereliquit castra fugamque dedit, nec non hinc inde dispersus fuerit non sine gravi detrimento perpetuoque dedecore virescentis famae gentis Polonae ita, ut hostis ipse Kozacicus non magis obstupuit de tali onopinata pusillanimitate Polonorum quam nova insperataque intumuit victoria.
Etenim Chmielnicki visa fuga nostri exercitus movit innumerabilem pene exercitum suum cum Scitis et Tartaris, quos iterum in subsidium sui defendendi facinoris adseiverat, venitque sub Leopolim, quam omnino voluit accipere in praedam proptereaque eam aliquoties tentavit expugnandam, sed coelesti et miraculoso sanctorum (specialiter vero s. Antonii, cuius imago miraculosa est hic in nostra ecclesia s. Crucis et b. v. Mariae, cuius etiam miraculosissima imago ex conventu Mederecensi transportata huc fuerat maioris securitatis causa) munita praesidio facile hostilem retorsit fregitque impetum. At Chmielnicki continuata obsidione alium modum adorsus erat expugnandae civitatis, fame enim volebat incolas vincere, cum ferro non posset, ubi certe omnes cives fame periissent, nisi pacta cum hoste suscepissent (mediante quodam Andrea Mokrski canonico regulari, qui postea brevi mortuus est et requiescit in nostra hac ecclesia) de redimenda tam sua quam civitatis salute, sic quod per compositionem dedit civitas ex publico et privato civium aerario plus quam decem centena millia florenorum, ad quam summam componendam concurrebant etiam civitatis ecclesiae, concurrit et nostra ecclesia s. Crucis, dum ex nunc octoginta septem marcas dederit argenti ad usum ornamentumque ecclesiae pertinentis. Qua quidem pecunia Chmielnicki accepta liberam civibus reddidit assecuravitque civitatem dato pro obside in vim securitatis suo fratre patrueli. In hoe autem tempore, quo bellum agebatur, fratres nostri apprehensi sunt a Tartaris ductique in Scitiam: primus rev. pater Hieronymus Ploszei, secundus venerabilis frater Josephus Puszkoski Lithuanus Vilnensis diaconus, tertius venerabilis frater Białobłocki, in castris autem occisi sunt: rev. pater Bona. Jaroszowicz Zamoscensis, rdus pater Bernardinus Chierlechowski. In conventu Grodecensi interfectus rndus pater Franciscus Kurełowicz, rndus pater Martinus Niewodziński, venerabilis frater Januarius conversus. In suburbio Leopoliensi item occisi sunt: venerabilis frater Bernardinus conversus, venerabilis frater Bernardus sic dictus Fatiła conversus et alii patres et fratres, quorum nomina hucusque nobis sunt incognita. In conventu quoque Mederecensi occisus est quidam nobilis iuvenis Krenski nondum professus, novitius.
Plura dicam de Kozakorum iniqua, impia rabiosa fervescentia. Saevierunt illi in mortuos, dum cadavera a pluribus annis terrae credita scelestius exhumabant, illa apparatu Christiano spoliando, dentibus bestiarum exponendo, membratim caedendo ita, ut strages Istius anni vix comparari potest in suo excessu ad praeteritorum saeculorum aerumnas. Deinde dum Kozaci cum Scythis Leopolim venirent, civitas ipsa seu Magistratus civitatis ordinavit suburbia circumcirca dare incendiis, ne forte domus prope munitionem civitatis extructae forent hostis receptacula.
Villae conventus nostri Leopoliensis s. Crucis id est Czyszki, Hanaczow et Kozielniki cum praediis horreisque alias protunc opulentissimis fuerunt a Tartaris penitus funditusque combustae. Ecclesia in Czyszki intus destructa inquinata. Conventus Szczebresinensis nec non conventus Bielgorayensis cum sua ecclesia licet lignea pulcherrima tamen igne per incendium hostile comsumpti. Conventus Grodecensis miserabiliter fuit desolatus. Conventus Zamoscensis in suburbio cum sua ecelesia iussu magistratus identidem combustus. Et quod mirum erat, populus per omnes civitates villasque Russiae innominato quodam morbo afficiebatur moriebaturque adeo, ac si ipsa contagiosa pestis per viscera humana licentius grassaretur. Non erat dies, qua Leopoli viginti triginta plus vel minus morte non extinguerentur homines. In villis nostris omnes fere rustici sublati fuere hoc eodem morbo ita, ut in villa Czyszki intra unum mensem mortui fuerunt plus quam quingenti homines, nec erat ex rusticis, qui conventui suae subditatis tributa praestaret, tum propter infirmitatem vires eorum deiicientem, tum propter inopiam per depopulationem devastationemque Tartarorum contractam.
Quare quicunque haec lecturus sit, scias velim, quae conventus noster Leopoliensis s. Crucis fratresque sancti Francisci in eo de familia manentes, ex simplici tunc eleemosyna sacristiae, mortuorumque suffragiis vivebant: Et haec tibi idem adm. rndus pater Cyrillus sua propria manu scripsit, ut si videris tua aetate aliqua infelicia evenire tempora discas patientiam mensurando ante altos saeculorum cursus cum praesenti verum eventu dicendoque nihil novi sub sole, sed quod modo praeterit, id iam antea factum fuerat. Dabatur et scribebatur in camera nostri officii die 18 Decembris anno millesimo sexcentesimo quadragesimo octavo.