Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/350

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

liter Rakowiec penitus de toto arsit. Muziłowice et illis adiacentes soli rapinae obiectae erant hostili hac tempestate prima, quibus tamen pepercere hostes, subditorum odium omnia diripuit, etiam armamentarium, quod hic solum remanserat. Quin etiam parietes aedificiorum discerpti planeque semicrematae aedes relictae, quas, post secunda incursio igni absumpsit. Berdechouienses omnibus fideliores et horreo nostro et reliquis domesticis pepercerunt. Podusilna, Baczów aeque in cineres et direptionem obierunt, a rusticis tamen nostris aliqua repetita.

Leopoli mortuorum locus sepulturae cementerium parochiale, aedes d. Lazari et alia templa, quo sine solennitatibus a baculis deportabantur. Collegy supellex pretiosior in Hungariam quaedam, alia Rauam fuit deducta ex consilio r. p. Prouincialis cuius singularis charitas probata protunc, quod omnibus locum in collegiis ordinaret.

Haec de calamitatibus huius anni.

Annus 1649.

24 Marty supellex Raua vilior aduecta. Grauiter hic annus etiam totius Regni fortunam exercuit praeualente in dies Kozakorum rebellium et Scytharum foedifragorum perfidia. Sub Zborow et Zbarasz castra posita fuerant, vbi tractatus cum hoste initi et ferè omnia, quae expetebant, illis ita exigente rerum statu et angustys concessa. Iam solutis castris miles diuturna et arcta prope modum obsidione exhaustus vna cum tota fere nobilitate Russiae ad huius ciuitatis tutelam confugerat corporum animorumque vires in ea restauraturus. Serenissimus in reditu etiam a Zborow prandio in collegio exceptus magnam in nostros contestatus beneuolentiam.

Reliquis vero, vt fieret, satis laboratum est a nostris, cum apud Magistratum, vt destitutis omni auxilio subuenire vellet, tum in moribundorum conscientys Domino reconciliandis. Huic factum, vt plures ad orthodoxam fidem nostrorum opera redirent. Horum ex numero vnus Camel atque iterum per somnium admonitus, ecclesiae vt accederet, post multam conscientiae fluctuantis luctam tandem nostrum adijt praemissa exomologesi schisma abiurauit, voto religiosae vitae ineundae se obstrinxit. Hebraea quaedam virgo relictisparentibus adhuc vinis nostrorum ope imbuta Christianis institutis; post Tudaeus iam aeui maturus et literis hebraicis institutus sacro. Publicis latrocinys infamis a puero schismate imbutus spe euadendae mortis ad ecclesiam catholicam se adiunxerat, sed lata contra