Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/186

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

latinatu Kioviensi, in quo praecipua sua domicilia cosaci ab antiquo babebant, villas, possessiones emebant, alii munificentia regis Vladislai per privilegia acquirebant, utque sibi reditus ex illis ampliores facerent (secundum fortunam imbecillo animo ferentes) cosacorum licentiam, quae proposito ipsorum obstare videbat, refrenari oportere privatis respectibus criminatiouibus publicis apud regera scnatumque palam clamitabant. Demandavit itaque rex ac senatus geuerali exercituum Koniecpolio, ut propugnaculum firmum, loco ad eos coercendos opportuno erigeret. Explevit mandata regia Koniecpolius, munimentum, Kudak dictum, apud fluvium Samaram ac Borysthenem impensis reipublicae, satis idoneum et quibusvis munitionibus non impar, erigi curavit. Et quia ducentos manipulares Germanos regiae cohortis, ab initio operis cepti oppresserant, structuramque dirruerant cosaci, eo decimanos exercitus Poloni ad biberna transire mandavit; colligebant et cosaci vires suas ac ducibus propriis (quasi regi polonisque faverent) per furorera in tumultu mactatis, dum de novis sufficiendis consultant ac simul dissentiunt, celeritate Nicolai Potocki ultra Corsunium, intra oppida Moszni et Kumejki opportune preventi, non sine clade Polonorum dispersi, ac postea ad Borovitiam obsessi, ducem suum Paulucum, tumultuarie electum, cum quatuor antesignanis captivum (conditione culpae at indemnitate vitae apud regem promissa) ad sequestrum tradiderunt.

1638.

Paulucus dux cosacorum, cujus in anno praeterito traditionem descripseram, caede sua ac sauguine annum hunc nobilitavit. Hic vero in comitiis Varsaviensibus reipublicae oblatus cum sociis, dum nemo causae cosacorum opitulare curat, forte ideo, quod regno custodiat metus, capitis supplicium accepit. Frustra idem sibi salutis, ab Adamo Kisiel, succamerario Czernihoviensi, commissario, nomine regio promissae, implorans. Omnesque immunitates cum oppido Trechtymirow, congregationi cosacorum a regibus Poloniae concessae, abrogatae sunt. Ducibusque exercitus data potestas illos expeditione