Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/188

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

ilic nec ad placitum, nec ad gentis genium dati, socordiam magis inter mandata regia praeferentes quam fortitudinem in populum illum, ad bella conficienda natum, induxerunt; ita ut nullum commodum operique praetium ex illa mutatione status cosacorum provenerit, praeter lucra privatorum, continua provinciarum discrimina, damna reipublicae ingentia, quae futura aetas brevi stupens et lugens videbit, cum, loco praesidii cosacorum vigilis et gratuiti, pro custodia Kudaci propugnaculi contra Tataros alere tenebatur tardigradum stipendiarium, qui ipsi multis tributis agrariis constitit. Haec quanto plura non calamo sed lachrymis scribere possumus, quae vidimus et passi sumus mala hac nostra aetate infelici.

Ante tamen hanc expeditionem ultimis Januarii decurentis diebus et nostra Eussia annum hunc cum trepidatione inchoavit, triginta enim millia selectorum Scytharum in campos Oczakovienses prodierant, ut inde in ditiones proximas Russiae praedatum excurrerent. Dux vigilantiae singularis Stanislaus Koniecpolski, magna festinatione coacto exercitu ad Vinnicam, instructa acie munitisque castris ductilibus, Thabor vocatis, ad Ochmatow summa diligentia processit, proelium Tartaris, ad paratas Polonorurn copias (quas nunquam speraverant) stupentibus, obtulit, et caesis quingentis, ad laxandas in fugam equorum habenas, compulit. Plurimi illorum ab exercitu subsequente, etiam duce Geremia Wiszniowiecki accurente, et ab excurrentibus illius terrae oppidanis villanisque in via caesi, alii vivi capti; a Petro Łaszcz in transitu filuvii Syna Woda, etiam in hyeme limosi, circiter mille, multo plures a cosacis Zaporoviensibus in campis Oczakoviensibus, in quibus cladem suam securi tristesque meditabantur, ex improviso adorti, concisi, ausus improbos sanguine eluerant, alii fusi, terroreque impellente, in Tauricam suam festinabant, sed pauci admodum redierant.

1640.

Tartari, mutatum statum miltiae cosacorum intelligentes, novi regiminis industriam et fortunam experiri voluerunt. Excurreruut