Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/201

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

bene muhita, impetu capta, spoliata, excisa. Luceoria, metropolis Wołhyniae turpiter occupata. Wlodimiria subjugata. In oppido Kamionka Strumiłowa, quinque milliaribus a Leopoli distahte, seditio in apertum erupit, sacerdotes, cives catholici cruciati et perempti, sacra conculcata.

Etiam Neczajus, cosacorum tribunus, prope exercitum suggressus, aliquos oppidis succensit, Constantinoviam in oculis ducum invasit impune, quam et occupaverat, praesidiumque cosacorum imposuit, quod tamen a supervenienti exercitu polono oppugnatum, ejectis cadaveribus polonorum e tumulis, nocte aufugit ad Chmielnicium, octuagiuta tamen illorum municipes interceperunt et haeredi suo, duci Dominico in Zasław, deprecantes veniam, vinctos obtulerunt. Luceoria iterum 18 Semptembris a cosacis violata, a quibus catolici crudeliter trucidati etiam cum Ruthenis civibus, ac civitas succensa cum ecclesiis catolicis et ruthenis. Satanow oppidum fraude rusticorum interceptum et jam Camenecum a 10,000 cosacorum tentatum, sed ab Halicio, viro strenuo, (qui illorum 1500 ceddit, grave tamen vulnus in latere a lancea accepit et filius ejus in faciem vulneratus est) fortiter defensum. Pinsko expoliatum etc.

Archipraesul Krosnovius ad comitia electionis regis iter arripiens, ob crudelem cosacorum et tartarorum incursionem judicia limitavit, sefo reassumenda, supplicationesque indixit pro necessitatibus regni et pro avertendis hostilitatibus seu periculis Divinam majestatem omnibus et singulis exorare mandavit. Praeeuntem archiepiscopum capitulares multi et nobiles secuti ad tutiora Poloniae, gratam sibi Leopolim incertis fatis et dubiae sorti linquentes. Et pater Severinus Karwat, concionator alternans ecclesiae noctrae soc. Iesu, auditores suos exterruit, dum ex ambona objurgando peccata Polonorum, palam dixit: „inter dies octo videbitis vindicis omnipotentis dexteram super vos et salutabitis fugientes magnatos vestros“. Quod re vera factum est.

Chmielnicius interim cum tota virium suarum mole contra adventantem Polonum exercitum festinatis passibus properabat; com-