Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/200

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

sed flagris sibi opus esse, palam dictabant et de reficiendis seu conservandis post victoriam Ukrainensibus ditionibus praemature ad mensas consultabant, regia et spiritualia bona summopere divexantes. Villarum et oppidorum incolis gravissime transibant: gemitum pauperum, lacrymas inopum pro risu et jocis militaribus in heroicam magnanimitatem vertebant et vindictam Dei, puuientis jam superbiam polonam, magis accelerare sibi in ruinam urgebant; et his artibus muniti in bellum praecesserant. Interim discordia praeceps animos ducum et procerum militarium (ut sernper ex aemulatione et fastu inter Polonos evenit) tacite et palam distrahebat simultationibus manifestis, quod Hieremiae Visniowiecio, viro haeroico, imbellis Dominicus praelatus exitiabilis omnino aemulatio erat, sed charitate patriae, interventu amicorum abolita ad Czołhański Kamień et in concordiae signum sexto diffidentiarum mense dexteras ad invicem dedere.

Inviserat Leopolim Nicolaus Ostrorog, regni pocillator et honorifice a civitate acceptus; postquam vero polona castra ad Gliniany constiterunt, die tertia Augusti cum vexillis terrae Leopoliensis, splendido apparatu praemissis, per consules orationibus e civitate expeditus, ad eadem castra porrexit; quem secuta nobilitas palatinatuum inter applausus et acclamationes faustitatis futurae; die 24 Augusti 18 aenea tormenta magnae molis ex arsenali reipublicae, tum et magna copia globorum ac pulveris tormentarii sub Glianiany ad castra ex nostra Leopoli deducta, quo apparatu duces instructi, ulterius castra inoverunt.

Sed nec cosaci, quamquam pacem se optare simulabant, quiescere volebant: Międzyrzec, Korzec, Ostrog, nemine repugnante, exciderunt, oppida famosa. Miedzyboż, tribus oppugnationibus rejectis, dum procastria igne amisit, quasi ante damnum sapere nesciret, deditionem cosacis fecit. Zasław, oppidum non incelebre, ab iisdem occupatum, sepulcra ducum in Zasław vi ablata, corpora ejecta, in partes conscissa, farina seu furfure conspersa, canibus ad vorandum projecta. Wołhynia, feracissima regio, magno sanguinis diluvio exhausta. Ołyka, ducum Radziviłłoviensium egregium oppidum et arx