Сторінка:Сборник летописей, относящихся к истории Южной и Западной Руси 1888.pdf/208

Матеріал з Вікіджерел
Ця сторінка вичитана

cum indignatione gravi cuncti clamitabant, Wiszniowiecio sese submitteutes. Expetiit vocem inter tumultuantium vociferationes Tyszkiewicius, Kioviae palatinus, et lachrymis obortus, gravem ad Wiszniowiecium sermonem direxit, per sacra omnia, per amorem florentis, nunc jam pereuntis, populi Poloni nominisque eundem Wiszniowiecium obtestando, ut tot votis hominum annuere, regimen exercitus acceptare, salvare patriam, sub ictu positam, non renueret. Non potuit ultra refragari tot et tantis expostulationibus Wiszniowiecius; suscepit et invitus ultra offerentium exercitus gubernium, socium tamen laboris regni pocillatorem adsciri sibi desideravit. Contradixit per aliquot horas militaris ille consessus, multis exagerationibus praesentem pocillaterem lacessens, allaborante tamen Wiszniowiecio aegre consensit. Quae omnia, quia in vigilia sancti Michaelis, Wisniowiecii tutelaris, acta sunt, pro omine prosperi successus multi habebant, eo etiara accedente, quod cosacus, inter ipsam ducis Wiszniowiecii electionem, pro explorandis rebus nostris, Leopoli gestis, ordinatus, pro exploratore cognitus, et statim frameis in frustra concisus est. Oppidani etiam Gołogorienses, fraudis et perfidiae damnati: captivatus siquidem unus ex illis, litteras ad Chmielnicium (ut, quanto suis adesset, sibi auxilium contra tyrannidem polonorum laturus, omnia freta bello pro subsidio inventurus) datas sibi, exhibuit. Sed et mulieres aeque villanae russicae exploratrices consilii illius bellici captivatae, in civitate proditionis a Russis indicium fecerant.

Itaque decreta auspiciis Wiszniowiecii ad patriae moenia Leopolis strenua defensio, fide bona, conscientia jurata; argento, quod ecclesiae abunde et ultra in communi necessitate contulerant, praeficitur civis idoneus aurifaber Grymwald. Omnis bellicus apparatus, apud mercatores et artifices in magna copia repertus, pannum, materiae etiam preciosi serici ex oificinis civium pro vestibus militum, summae nobilium in deposito manentes et omnes, quomodocunque in Leopoli repertae, pro solutione instantanea authoritate commissariali per vim ad aerarium ducis Wiszuiowiecii deportabantur: Brzuchovii, 14,000, Armeni Jwasz-